# Regula 31.403.222-235

Benedict, Regula, 31.403.222 to 31.403.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.222

sic nec sine justa 4l0 dispensatione nimis fenerando communem substantiam non debet dirip re, sed omnia per discretionem temperando pensare. » Denique Petrus Damiani (Opusc. 13, c. 19): « Cellerarius debet officium sihi commissum tanta dispensationis arte peragere, ut manum et aperiendo substringat, et stringendo discretus aperiat: quatenus in eo et parca sit largitas, et parci as larga. Summopere cavendum est ne par itatem tenacitas, largitatem effusio mentatur; saepe enim vitium virtutis se specie palliat; quantoque quasi bonum esse quod malum est cernitur, tanto difficitius emendatur. Bonus autem administrator sic dispensat necessaria corporum, ut saluti etiam consulat animarum, quia et parcendo sobrietatem nutrit, et largiendo murmurationis vitium ne oriatur obsistit. » Humilitatem ante omnia habeat. ] Cujus ut exemplum aliquod omnibus demonstraret, antiqua fuit ordinis nostri consuetudo, ut cum in capituto hoc regulae caput legeretur, cellerarius pronus eorum omnibus veniam peteret de omnibus excessibus in commissa sibi obedientia perpetratis: « Lecta vero in capitulo et exposita praedicta sententia, inquit Lanfrancus (In Stat. c. 9), cum dictum fuerit a priore, loquamur de ordine nostro, statim prostra us in loco ubi mos est dicat: Istam obedientiam quae mihi i juncta est, mea culpa negligenter et tepide, et multa aliter quam oportet tracto, et in ea in multis offendo Dominum et nostros sesiores, mea culpa, et requiro inde absolutionem vestram et seniorum. Quo dicto absolvat e m qui capitulum tenet de his offensis quas ibi enumeravit, et de omnibus reliquis quae in eo sunt, ad cujus absotutionis finem responso ab omnibus cum omni devotionis affectu, ut mos eit, amen, vadat ad pedem ejus, et deinde jubeatur ire sessum, etc. » Idem sed in sequenti capitulo praestabant Cluniacenses, ut patet ex Udalrico: « In sequunte rursus capitulo veniam petit, seque reum de multis negligentiis per occasionem obedientiae confitetur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
