Latin
31.403.268 to 31.403.289
Benedict, Regula 31.403.268-289
Unproofread scanNot analysed yet
»Sermo bonus super datum optimum. ]Quod cum mala voluntate, aut cum tristitia, vel iracundia tribuitur. Fratribus constitutam annonam. ]Quid hic sit annona explicat Smaragdus his verbis: «Annonam dicit alimoniam ciborum, et omnem victum monachorum: hora e im nona veteres comedere solebant, et ideo a tempore ipso horae nonae, quo illi cibos sumebant, omnis victus hominis non incongrue nomen accepit annona; ab actu enim et tempore multa derivantur nomina. »Eodem fere modo loquuntur Hildemarus, Bernardus Cassin. ,Petrus Diaconus, citatus ab Augustino a Janua; Ricbardns et abi. Sine aliquo typo et mora offerat. ]Typus, sive, ut legit Hildemarus, «typhus dicitur lanugo, id est herba viridis, aquae quae supernarat. quae neque in radicibus, neque in ceremento aliquid habet, sed tantummode aspectum habere dignoscitur, vel ostenditur; »et quae, ut ait Smaragdus, «se ab aqua inflat, unde etiam ambitiosorum et sibi placentium tu: or typus vocatur. »Typus etiam, si vim nominis attendamus, idem esi ac figura: «τύπο; enim Graecus est sermo quem nos figuram dicimus, seu formam, »inquit Smaragdus. Et Hildemarus: «Interpretatur tumor vel figura. »Ex quibus Bernardus Cassinensis ita infert: «Considerari possunt tria, videlicet quod non debet cum tumore seu inflatione superbiae; et quod non debet sub aliqua indecenti figura verborum; et quod moram noxiam, vel notibilem, vel scandalizantem in dando evitet. Hoc enim est sine typo et mora dare. »In Regula etiam SS. Pauli et Stephani statuitur, ut «Inquibus in singulis rebus custodia commissa est, convenienti devotione et charissima humilitate quae necessaria sunt sine mora et fastidio jubente seniore ministrent; nec per superbam inflationem differendo occasiones faciant querelarum, per quas murmuratio contra eorum laborem, qui nobis in assignatis rebus charitate deserviunt, non debet excitari. »Typi etiam dicuatur febres frigidae;