# Regula 31.403.268-289

Benedict, Regula, 31.403.268 to 31.403.289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.268

» Sermo bonus super datum optimum. ] Quod cum mala voluntate, aut cum tristitia, vel iracundia tribuitur. Fratribus constitutam annonam. ] Quid hic sit annona explicat Smaragdus his verbis: « Annonam dicit alimoniam ciborum, et omnem victum monachorum: hora e im nona veteres comedere solebant, et ideo a tempore ipso horae nonae, quo illi cibos sumebant, omnis victus hominis non incongrue nomen accepit annona; ab actu enim et tempore multa derivantur nomina. » Eodem fere modo loquuntur Hildemarus, Bernardus Cassin., Petrus Diaconus, citatus ab Augustino a Janua; Ricbardns et abi. Sine aliquo typo et mora offerat. ] Typus, sive, ut legit Hildemarus, « typhus dicitur lanugo, id est herba viridis, aquae quae supernarat. quae neque in radicibus, neque in ceremento aliquid habet, sed tantummode aspectum habere dignoscitur, vel ostenditur; » et quae, ut ait Smaragdus, « se ab aqua inflat, unde etiam ambitiosorum et sibi placentium tu: or typus vocatur. » Typus etiam, si vim nominis attendamus, idem esi ac figura: « τύπο; enim Graecus est sermo quem nos figuram dicimus, seu formam, » inquit Smaragdus. Et Hildemarus: « Interpretatur tumor vel figura. » Ex quibus Bernardus Cassinensis ita infert: « Considerari possunt tria, videlicet quod non debet cum tumore seu inflatione superbiae; et quod non debet sub aliqua indecenti figura verborum; et quod moram noxiam, vel notibilem, vel scandalizantem in dando evitet. Hoc enim est sine typo et mora dare. » In Regula etiam SS. Pauli et Stephani statuitur, ut « Inquibus in singulis rebus custodia commissa est, convenienti devotione et charissima humilitate quae necessaria sunt sine mora et fastidio jubente seniore ministrent; nec per superbam inflationem differendo occasiones faciant querelarum, per quas murmuratio contra eorum laborem, qui nobis in assignatis rebus charitate deserviunt, non debet excitari. » Typi etiam dicuatur febres frigidae;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
