# Regula 31.403.320-336

Benedict, Regula, 31.403.320 to 31.403.336. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.320

Est quoque primus horum quidam frater, qui ad solatium ei datus est, et per omnia vicem agit ipsius absentis; et de omnibus respondet, de quibus et ipse solet respondere. Frater etiam, qui pisces comparat, sub eo est. Hic potest post vesperas de monasterio exire, et ad obedientiam illam ire, quae huic negotio deputata est. Hi omnes nequaquam debent obsistere praecepto et voluntati cellerarii, nisi tale quid praecipiat, quod sit damnum ecclesiae. » Horum omnium officia descripta habes tum in praedictis Consuetudinibus, tum apud Udalricum. Horis competentibus, etc.] Horae competentes Smaragdo sunt « horae convenientes, et congruentes, quando u rumque licet utrisque, id est, et petenti petere, et dare donanti. Nam quando vel lectioni, vel orationi debent vacare, silentiumque tenere (inquit) nisi causa necessitatis nec petere uni, nec donare licebet alteri. » Simili fere modo Bernardus Cassinensis horas competentes vocat, « quando fratres non sunt in aliis valde necessaries occupati; non enim sunt horae competentes ad petenda necessaria de nocte; vel quando fratres psalmodiae vel lectioni vacant; unde illis horis, nisi necessitas urgeat, non debet cellerarius aut alii officides inquietari. » Add tque: « Dicunt antiqui Patres nostri quod cellerarius debet habere certam sedem, et ibi debent cum invenire suboificiales sui, ut non quaeratur per monasterium. » Ubi respicere, videtur ad illa verba Hildemari: « Ferunt quia apud antiquos mos fuerit, quia cellerarius in cathedra in loco suo noto sedebat, et habebat discipulos, quos dirigebat ad singulis aliquid dandum. Ideo e im in uno loco sedebat, ut omnes qui necesse habebant aliquid ab illo petere, semper praesentem invenirent. » Apud Cluniacenses illae dicebantur competentes horae quibus animi relaxandi gratia mutuis sese celloquiis fratres recreare debebant. Ita discimus ex Ud drico, cujus haec veri a (Lib.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
