Latin
31.403.63 to 31.403.82
Benedict, Regula 31.403.63-82
Unproofread scanNot analysed yet
Idque juxta Gregorii papae IX constitutionem, in qua haec lego: «Ut domorum status certior habeatur, singulis tribus mensibus coram abbate seu priore, si ibi non est abbas, et senioribus reddant officiales de suis officiis rationabilem computationem de omnibus expensis, et fideliter facientes abbates et priores bis in anno, scilicet in calendis Octobris, collectis annuis fructibus; et in calendis Aprilis, statum domus suae in capitulo, vel coram senioribas, et etiam coram visitatoribus cum venerint plenarie manifestent. Abbas autem, vel prior, sive praepositas, qui in praedictis ratiocin is gravia debita suppresserit fraudulenter, ab administratione quam obtinet penitus repullatur. »Ex constitutione etiam Benedicti papae XII, cap. 3, abbates, priores, seu administratores singulis annis in capitulo generali rationem debeat reddere; cellerarii vero et alii officiales ter in anno coram abbate et conventu. Simile aliquid habetur in Statutis Nigrorum Monachorum anno 1238 Londini editis. Vide Ottobonis legati in Anglia Constitutiones apud Spelmannum ad annum 1218. Ad Regulae textum revertor. Fratres non contristet. ]Quod ita exponit Hildemarus: «Nulli debet acrius responsum dare, sed cis bonum sermonem in omnibus tribuere; »sive, ut ait Bernardus, «Nihil faciat vel dicat per quod possint rationabiliter contristari: »verbi gratia, «In denegando quae debet dare, vel in dando tardius quam debeat, »ut loquitur Boherius. Si quis autem frater ab eo forte aliquid irrationabiliter postulet, non spernendo eum contristet, etc.] Ita S. Benedictus, in monasterio S. Sequani cellerarius, et pos ea abba Anianensis (In ejus Vita, n. 9, soec. iv), «juxta praeceptum Regulae totis viribus sese componere, ac licita potentibus sine mora studebat fargiri; male petentibus denegare, impossibilia exquirentibus blande excusare. »Et ante eum sanctus Leobinus factus cellerarius (Soec. i Bened.) ,«ita se reddidit providum, ut nec superpetenti daret aliquid superfluum, nec indigenti congruum subtraheret alimentum.