# Regula 31.403.83-98

Benedict, Regula, 31.403.83 to 31.403.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/31.403.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/31.403.83

» Quid autem sive peten to, sive distrihuendo observari deceat, docent sequentes versiculi ex Boherii in primo comm.: In posceate novem, sex in donante notanda, Causa, fides, modus, locus, et penuria, tempus, Aet s, nobilitas, cum conditione petentis, Mens hilaris, festina manus, adsitque facultas Dulcior affatus, discretio dantis, et ordo. Animam suam custodiat.] Quae verba ita exponit Smaragdus: « Non offendat in his quae non sunt danda dando, aut quae respondenda non sunt respondendo. » Cui concinere videtur Bernardus Cassinensis his verbis: « Hoc attinet ad fidelitatem specialiter, ut videlicet sit fidelis con ervator et dator; alias enim animam suam male custodiret. » Additque: « Praeterea animam suam bene custodit, quando nec ipse in officio sibi commisso peccat, nec alios peccare permittit. Hoc autem verbum ad omnia illa quae contra Deum sunt vitanda, et cum Deo sunt facienda, large potest extendi. » Unde etiam Cassinenses in suis declarationibus ad haec verba: « Cellerarii, inquiunt, non sic se immergant temporalibus, quin vacent spiritualibus; sed sic transeant per bona temporalia, ut non amittant aeterna. » Et Bursfeldenses (Dist. 2, cap. 5): « Cellerarius quamvis exemplo Marthae, cujus suscepit officium, circa multa sollicitari et turbari necesse habent, non tamen se prorsus a conventualibus alienare, aut silentium et quietem cellae penitus abjicere et abhorrere; sed potius quantum sinit opportunitas, necessariis expeditis ad opus Dei et conventum, sed et ad cellam quasi ad quietissimum et tutissimum portus sinum recurrat, ut legendo, orando, meditando, turbulentos animi sui motus ex cura et dispositione exteriorum surgentes sedare possit, et spiritualibus consolationibus refrigerari. » Similiter Constitutiones Fuliensium (Cap. 31): « Ne cura temporalium rerum sic obrui se sinat cellerarius, ut in spiritualibus langueat; cum illae his tanquam administrae ancillari debeant. Quare det operam ut quam rarissime absit a choro et officio divino, a meditatione et aliis exercitiis regularibus, quae quidem illius officium non impediant.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
