# Regula 32.414.1-27

Benedict, Regula, 32.414.1 to 32.414.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/32.414.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/32.414.1

De ferramentis vel rebus monasterii. Substantiae monasterii in ferramentis vel vestibus, seu quibuslibet rebus provideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit; et eis singula, ut utile judicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. Ex quibus abbas brevem teneat: ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicis im succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. Si quis autem sordide aut negligenter res monasterii tractaverit, corripiatur; si non emendaverit, disciplinae regulari sitbjaceat. COMMENTARIUS. Substantioe monasterii. ] Quid substantiae nomine hic intelligatur, explicat Bernardus Cassinensis his verbis: « Substantia pro rebus illis quibus vivimus et subsistimus, vel quae ad nostram substantiam sunt cooperativa intelligitur. » Quod quasi exponens Richardus de Sancto Angelo ait: « Puta granum, milenum, hordeum, et similia. » Rectius tamen meo judici » Boherius in secundo comm. substantiam hic interpretitur pro rebus mobilibus monasterii; quod et in consequentibus fatetur ipse Bernardus; indicatque haud obscure sanctus P. Benedictus cum subjicit: In ferramentis. ] « Videlicet utilibus ad laborandum, » inquit Richardus de S. Angelo. Ubi ferramentorum nomine omnia intelligit instrumenta quibus inter laborandum fratres utuntur, « sive sint ex ferro, sive ex aere, sive etiam sint vasa de lignis, » ait Bernardus Cassinensis. Et Hildemarus: « Ferramenta attinent ad sappam, ad securem, seu dolatoria, et reliqua his similia. » Vel vestibus. ] Hunc locum non ita recte videtur intellexisse Hildemarus, cum dicit: « Vestes attinent ad vesti: enta illa quae debent in operam habere, quando operantur aliquid quod eis a priore injunctum fuerit; » nam S. Benedictus hic loquitur de quibu libet ve tibus. Seu quibuslibet rebus. ] Ut privilegiis et aliis munimentis., vasis argenteis, libris, ornamentis ecclesiasticis, bladis, vinis et aliis pretiosis, quae non debent extra monasteria poni, » infit Boherius. Recte. Provideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
