Latin
32.414.118 to 32.414.147
Benedict, Regula 32.414.118-147
Unproofread scanNot analysed yet
7. In typico seu Regula Irenes Augustae cap. 19, haec cura cummittitur vasorum sacrorum custodi. Alteri insuper libri custodiendi dabantur. Huic obedientiae custodem sacrarii sanctus Isidorus depu at (In Reg. c. 9), praescribens, ut «omnes codices custos sacrarii habeat deputatos, a quo si gulos singuli fratres accipient, quos prudenter lectos vel habitos semper post vesperam reddent. »Apud nostros hoc officium praecentori demandari solebat, quem propterea armarium, ab armario in quo libri recondebantur, appellabant. Illud in Fuldensi monasterio olim exercuit Gerliohus presbyter ex Rabani carmine 16, in Tolosano B. Mariae S. Geraldus postea episcopus Bracarensis (Misc. Baluz. tom. iii), qui «quia divinae Scripturae pabulo refici magnopere exoptabat, armarii, in quo libri divini reponebantur, custos factus est, in cujus officii obedientia annis multis perduravit, »inquit Bernaldus in ejus Vita n. 1. Sed ex Regula Magistri cap. 17, custos ferramentorum et libros et diplomata sub sua cura habebat. Quod de sancto Geraldo scribit Bernardus eum in armarii obedientia annis multis perdurasse, non sic capiendum est, quasi ad vitam officia monachis essent commissa, cum potius singulis annis renovata fuisse constans sit traditio, quam colligere licet ex sancto Hieronymo de Tabennensibus referente (Proef. in Reg. sancti Pach. ,n. 8), quod singulis annis mense cui vocabulum est mesore, id est Augusto, «disponuntur monasterisrum capita, dispensatores, praepasiti, ministri, prout necessitas postulaverit; »ex Leone Ostiensi docente morem fuisse apud Cassinenses (Chron. Cass. l. i, c. 31) ut pridie calendas Septembris omnium in circuitu monachorum conventus fieret, in quo «sequenti die ordinabantur et describebantur, atque destinabantur in obedientias per singulas prout opportunum erat provincias; »ex Vita sancti Joannis Gorziensis (Num. 73, soec. v Bened.) ,quem Einoldus abbas diversis exercere mutationibus non destitit; cujus etiam diversa officia describit Joannes abbas Mettensis his verbis: «Jussus praepositus, paret (continuo.) Praepositura deposita, decanus esto;