Latin
32.414.172 to 32.414.193
Benedict, Regula 32.414.172-193
Unproofread scanNot analysed yet
»quae verba desumpsisse videtur ex Regula sancti Caesarii ad virg. ,cap. 30; ubi haec leguntur: «Quae cellario, sive cannavae, sive vestibus, vel codicibus, aut postitio, vel lanipendio praeponuntur, super Evangelium claves accipiant, et sine murmuratione serviant reliquis. »Eadem verba suae item ad virgines Regulae cap. 62 inseruit sanctus Donatus. His accredit Typicum seu Regula Irenes Augustae pro sanctimonialibus; quae ritum instituendi officiales describens, ita habet: «Quoties opus fuerit quamdum institui…at quodl b…t officium, claves quidem ante sacrum adytum ponentur, et una cum illis verba ejusdem officii ex praesenti imperii mei typico transsumpta. Trisagio autem dicto, acce et quae ad illud officium designata est; et facta triplici genuflectione, acceptisque clavibus, caput postea praefectae inclinabit, prius procedens ad pedes ejusdem, et postea surgens. Illa vero eam institues haec verba dicens: Immaculata et gratia plena Deipara designat te ad officium illud. In quibus vero officais claves non sunt, ad institutionem sufficient ejusdem institutionis verba a praefecta prolata, et acceptio descriptorum de singulis officiis statutorum ex loco, qui ante sanctum adytum situs est, ut dictum est. Oportet autem, ut umquaeque officialium specialia statuta commissi sibi officii e loco ante sanctum adytum sito accipiat; ut consideret, et unde officium desumat, et cui polliceatur se illud administraturam. »Istas autem obedientiae suae claves ad zonam appensas deferre solebant, ut colligimus ex Vita S. Maximini abbatis Mic acensis n. 23 (Soec. i Ben. ,p. 587): «Cum ergo, ut jam praefatum est, sanctus vie a cingulo solut s clavibus januas aperuisset, etc. »Sed de his satis: ad Regulae textum revertor. Ex quibus abbas breve teneat. ]Breve hoc loco «appellatur scriptura memorialis, quam debet abbas habere in chartulario suo, »inquit Bernardus Cassinensis. Hujusce vocis apud veteres variae fuerunt acceptiones, de quibus audiendus est Baronius: «Ea vox, ait (Ad ann.