# Regula 32.414.194-214

Benedict, Regula, 32.414.194 to 32.414.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/32.414.194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/32.414.194

112, n. 10), penes antiquos diversae reperitur esse significationis: nam apud Optatum Milevitanum brevis dicitur charta illa in qua conscripta essent bona ecclesiastica, quam nos usitatius dicere solemus inventarium: alio nomine idem Optatus vocat commemoratorium. Eamdem vocem in eamdem sensum usurpat sanctus Augustinus contra Cresconnum, et Gregorius papa. Sed et Cassiodorus pro tegiis jussionibus; nam Theodoricus ad Gemellum scribens, ait: Admonitio nostra non decrit, ut instructior reddaris dum infrascriptis brevibus definita susceperit. Verum apud Lampridium eadem vox pro matricula, seu catalogo, in quo nomina scriberentur, accipitur, sicut et in codice Justinianeo et citatis abis locis superius. » Hactenus Baronius. Breves etiam, seu brevia dicuntur Romanorum pontificum litterae, apostolica auctoritate datae: Praeterca in monasteriis brevis dicebatur charta in qua altaris ministri aliique officiales chori notabantur; quo sensu sumitur in cap. 3 Monachorum ad Angiam d rectorum, « ut sint equidem quotidie sex per brevem deputati fratres sacram offerentes oblationem, etc. » Denique brevis dicebatur schedula illa quam ad annuntiandum fratrum defunctorum obitum ad diversa mittebant monasteria, atque ita passim accipitur apud Udalricum, et in antiquis ordinariis ritualibusque mss. Sed hoc loco brevis, sive, ut loquitur S. Benedictus, breve significat chartam bonorum monasterii memorialem, de qua haec declarant Cassinenses (Decl. Cass. in cap. 32): « Quilibet officialis intra mensem a die publicationis suae faciat inventarium de rebus monasterii, quae pertinent ad suum officium. Et praelatus habeat apud se inventarium universale omnium rerum tam mobilium quam immobilium monasterii, ne perdantur; quod etiam visitatoribus exhibeatur. » Et Benedictus papa XII, in sua pro monachis Benedictinis constitutione praescribit (Cap. 13), ut ab omnibus superioribus fiant inventoria et registra « in quibus scribatur quot monachi in quolibet loco ipsarum administrationum juxta ipsius l…ci facultates possint et debeant commorari; et in quo s atu quilibet recipit ecclesiam, monasterium, vel priaratum, seu administrationem, et inter alia quae exstent, vel deficiant animalia, et qualia, quanta blada, vina, et caetera victualia, et moneta, vasella aurea, vel argentea;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
