# Regula 33.425.166-185

Benedict, Regula, 33.425.166 to 33.425.185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.166

In Pentecoste autem, qui est dies remissionis, omnes fratres sub divina professione se alligent, nihil peculiare apud conscientiam suam habere. » Regula sancti Fructuosi (Cap. 8): « Peculiaritas aut in utensilibus, aut in vestimentis, aut in quibuslibet rebus vilissimis saltem et abjectis omnimodo vitetur: quia abominatio monachis est et infamium quidquam possidere superfluum aut reservare proprium vel occultum, quod non longe ab Ananiae et Saphirae exemplo segregatur. » Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 17): « Nihil possidendum tanquam proprium et specialiter inter monachos, sed sint eis omnia communia. » Regula Magistri (Cap. 82): « Si quod ergo peculiare inventum in aliquo fuerit, grandi eum abbas et diuturna excommunicatione condemnet, ut exemplo illius vindictae nullus hoc audeat imitari: hoc enim ne sit in aliqua, frequenter omnes scrutentur a praepositis suis; et si in aliqua re fuerit visus sibi frater multum gavinci aut plaudere, tollatur ei, et alio detur, et alterius illi quodvis fuerit, ut propria in eo non extollatur voluntas. » Regula solitariorum (Cap. 6; vid. cap. 41): « Hi ergo qui saeculum perfecte derelinquunt, nihil debent possidere praeter Dominum, etc. » Typicum Irenes Augustae pro sanctimonialibus monasterii SS. Deiparae Gratia plenae (Cap. 50, in Groecis Analectis): « Summae paupertati operam date, non tantum in pecuniis usque ad obolum, sed et in cibo et in potu usque ad minimum quodlibet. Quo enim hujusmodi nostrum praeceptum non violetur, hortamur praefectam ut quoties et quando. voluerit vos periustret, et nihil plus habere sn…l quam a coenob…tica regula concedatur. » His accedunt summorum pontificum decreta: Innocentii III, Gregorii IX, Nicolai IV, et Benedicti XII, ex quibus unum hic Innocentium proferre satuerit (Cap, Cum ad monasterium): « Prohibemus, inquit, districte in virtute obedientiae, sub attestatione divini judicii, ne quis monachorum proprium aliquo modo possideat; sed si quis aliquid habeat proprii, totum in continenti resignet.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
