# Regula 33.425.281-313

Benedict, Regula, 33.425.281 to 33.425.313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.281

proque hoc digna poenitentia satisfacturus sit, si casu aliquo per subreptionem, vel ignorantiam hujusmodi, verbum de ore ejus effugerit. » Ex sancto etiam Basilio (Reg. fus., cap. 32): « Doctrina veritatis omnino illud meum ac tuum inter fratres dici vetat. » Idem videre est in aliis monasticis regulis passim. In Regula sancti Augustini (Cap. 1): « Non dicatis aliquid proprium. » In Regula sancti Aureliani (Cap. 25): « Nullus praesumat quidquam suum dicere. » In Poenitentiali sancti Columbani: « Meum et tuum dixisse sex plagis. » In Regula a sancto David monachis tradita (Apud Boll., Mart. 1): « Omnia omnibus communia, et nihil meum, nihil tuum dicebant; quisquis enim dicebat meum est hoc, vel istud, durae poenitentiae subjiciebatur. » In Regula S. Fructuosi (Cap. 4): « Nec quisquam e monachis suum asserens dicat, codex meus, tabulae meae, et reliqua: quod verbum si de ore ejus effugerit, poenitentiae subjacebit, ne velut propria quaelibet in monasterio habere videatur. » In Regula Cujusdam (Cap. 17): « Qui autem dixerit, meum est hoc, aut illud, peccavit coram Deo, nisi tantum per obreptionem sermonis; sed pro hoc ipso tamen veniam petat a Deo, et caveat de reliquo, et ne iterare audeat. » In Ordine Conversationis monasticae (Cap. 10): « Nullus ex fratribus suum aliquid dicat, aut rem aliquam, aut membrum corporis, sed semper nostrum: hoc solum oportet dicere proprium, mea culpa. » Apud Udalricum (Lib. ii, c. 20): « Nihil appellat singulariter suum, sed omnia dicit nostrum, nisi de patre et matre; de his solis solet licenter dici meus et mea. » Consuetudines S. Benigni Divion. c. 31 habent: « Omnia dicit nostrum, nisi de patre, vel matre, vel de peccato. » Quod si quisquam hos nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; si non emendaverit, correptioni subjaceat.] Quod S. Pater alibi exprimit his verbis (Cap. 55): « Et si cui inventum fuerit quod ab abbate non acceperit, gravissimae dsciplinae subjaceat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
