Latin
33.425.35 to 33.425.66
Benedict, Regula 33.425.35-66
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem praeter illius voluntatem facere hoc praesumit, tanquam inquietus et indisciplinatus confundatur, usquequo discat leci sui ordinem custodire, secundum quod Apostolus dixit: unusquisque in quo vocatus est in eo permaneat. »Porro hoc nomine S. Pater vetat non solum quidquam dare; sed 423 et permutare, aut mutuo commodare; idque juxta priscorum monachorum disciplinam, quam videre est in Regula S. Pachomii: «Mutare de his quae a praeposito acceperit cum altero nemo audebit, nec accipiet melius, et dabit deterius aut econtrario dans melius, deterius accipiet. »In Poenis incerti auctoris apud S. Basilium (Art. 58. Idem habetur in Reg. Orient c. 9): «Si quis permutet aliquid cum aliquo, nui quid largiatur praeter voluntatem archimandritae, careat benenictione. «In Regula Tarnatensi: «Nihil de his quae perceperit ei sit licitum commutare, nec pro abjectiore viliora, nec pro commodo meliora: sed qualiacunque fuerint attributa, cum gratiarum actione suo tantum usui vindicabit. »In Regula S. Isidori: «Cum alio quoque fratre quippiam commutare, nisi abbas vel praepositus jusserit, nulli licebit. »Et in Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 17): «Ea quae sibi fuerint ab abbatissa commendata, id est necessitatem praesentem, aut in vestimento, aut in qualibet re, nihil exinde aut dare aut commodare cuiquam praesumat, nisi tantum ab abbatissa illi fuerit ordnatum. »In rebus tamen minoris momenti possum fratres sibi invicem commodare, verbi gratia, acum, cultellum, tabulas, etc. hujusmodi, quemadmodum docet Hildemarus. Secundo, prohibet S. Pater quidquam accipere sine jussione abbatis. Ita etiam S. Pachomius: «Nemo ab altero accipiet quidquam nisi praepositus jusserit. »Regula Orientalis (Art. 58): «Sine seniorum verbo et auctoritate, nullus fratru u quidquam agat, neque accipiat aliquid, neque det. »Poenae incerti anctoris apud S. Basilium (Cap. 31; idem habetur in 2 Regula SS. Patr. c. 1): «Si quis foras dederit aliquid, aut acceperit praeter voluntatem archimandritae, excommunicetur.