Latin
33.425.398 to 33.425.425
Benedict, Regula 33.425.398-425
Unproofread scanNot analysed yet
»Tridentinum veru (Sess. 25, de Regul. c. 2): In proprietate «deprehensus, aut convictus, biennio activa et passiva voce privatus sit; atque etiam juxta Regulae et ordinis constitutiones puniatur. »Quaenam autem sint illae ordinis constitutiones, jam aperiendum est. In primis hanc apud Cistercienses legem reperio in lib. Institutionum cap. gener. ord. Cist. (Dist. 6, c. 16): Monachus vel conversus in furto vel proprietate deprehensus, ultimus omnium per annum erit ad minus, et quantum ultra visum fuerit abbati; et omni sexta feria per annum sit in pane et aqua, et quadraginta diebus grossiori pane vescatur. Conversus ad terram comedat, et illis quadraginta diebus in elaustro sedeat, et operetur in silentio quod ei fuerit imperatum; nec loquatur nisi cum abbate, vel cum eo qui conventum tenet, et cum magistro conversorum, et de confessione. Et omnibus horis canonicis intersit, et omnibus capitulis, quibus intererit, per annum verberetur; et monachus quadraginta diebus vapulet in capitulo monachorum. Et si furtum excesserit valorem viginti solidorum, tam monachus quam conversus, ablato ei habitu, ad portam emittatur. Et si conversus fuerit recipiendus, non recipiatur nisi in familiarem, ita quod per annum grossiori pane vescatur, et lineis non utatur. Si autem in hoc statu iterum commiserit furtum, vel incarceretur, vel de ordine emittatur penitus. Monachus vero si recipiatur, culpae gravioris in primis poenitentiam agat, et nihilominus poenam monacho superius inflictam sustinens, ab officio altaris per annum abstineat, licet furtum vel proprietas committatur in re parva, vel vili. De poena tamen temperanda pro re minima erit in…discretione abbatis. »Et alio in loco (Dist. 6, cap. 5 ): «Proprietarii singulis annis in Ramis palmarum. . . . ab eo, qui praeest capitulo, cum stola, et candela accensa, et baculo pastorali, si abbas fuerit, auctoritate Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et B.