# Regula 33.425.67-91

Benedict, Regula, 33.425.67 to 33.425.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/33.425.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/33.425.67

» Et S. Fructuosus: « Munus quodlibet, sive epistolas nemo monachus accipiat. » Hoc etiam nomine S. Benedictus velat quidquam ab alio mutuare sine praelati licentia: id quod similiter prohibet Regula SS. Pauli ei Stephani his verbis (Cap. 27): « Nec inter se fratribus liceat, ut id quod de communi quisquam acceperit, nisi permissu prioris, cum alio fratre quasi peculiari amore mutuare, ne hac occasione nascatur amor illicitus. » Tertio, S. Benedictus prohibet ne quisquam aliquid habeat possideatque proprium: quod certe adeo monasticae professioni est annexum, ut sine proprietatis abjectione monachus esse non possit, uti sentiebat olim sanctus Fulgentius. Nam « dicebat frequenter, nec debere, nec pesse monachum judicari, cui voluntas habere privatum peculiam persuaserit. » Et S. Isaac apud sanctum Gregorium (Lib. iii Dial., c. 14): « Monachus qui in terra possessionem quaerit, monachus non est. » Eadem mente S. Basilius, ad Senatorem quemdam, qui saeculo renuntians aliquid sibi de propriis facultatibus retinuerat, dixit: Et Senatorem perdidisti, et monachum non fecisti (Apud Cass l. vii, c. 19). Et revera quotquot exstiterunt aliquando veri monasticae vitae cultores, quotquot Regularum conditores de abdicanda proculque amandanda proprietate leges aut sanxerunt, aut servaverunt. Praeclarum hanc in rem exemplum habemus in discipulis sancti Gerasimi abbatis, qui, ut scribit Cyrillus in Vita sancti Euthymii, « nihil 424 possidere tantae eis erat curae, quantae nihil apud..... erantque adeo remoti ab omni sollicitudine, et a negotiis humanis ita disjuncti, ut nihil haberem praeter ea quibus induehantur, adeo ut non esset secundus amicuts..... Haec autem lex est optime tradita a Gerasimo (Tom. II Monum. eccles. Groec.), ut exeuntes cellas dimitterent apertas, ut liceret ei qui vellet ingredi, et quod vellet accipere ex illis vilibus, et ad usum necessariis, nemine prohibente. » Et in discipulis sancti Martini, de quibus Severus Sulpicius (In ejus Vit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
