Latin
33.425.92 to 33.425.115
Benedict, Regula 33.425.92-115
Unproofread scanNot analysed yet
c. 7): «Nemo, inquit, ibi quidquam proprium habebat, omnia in medium conferebantur, non emere, aut vendere, ut plerisque monachis moris est, cuiquam licebat. »Denique in Tabennensibus monachis, de quibus in Vita sancti Pachomii, n. 38 (Apud Βoll. ,14 Maii): «Auri argentive nullus inter eos usus. Qu u etiam reperti sunt, qui cum finem facerent vivendi, quid aurum argentumve omnino esset ignorarent. Soli videlicet, quibus administrandi necessaria officium erat impositum, pecuniae rationes noverant: et hi ipsi postquam ad monasterium erant reversi, nihil retinuissent in manibus, ne ad diem quidem unum, sed redditam sibi pecuniam servabat oeconomus, donec eos rursus contingeret egredi. Hujusco institutionis decreta videre est in ipsa S. Pachomii Regula, qua praescribitur (Art. 47) ut «nemo in cella sua habeat praeter ea quae monasterii lege praecepta sunt, nec paucos nummos, nec proprium aliquid extra habitum suum. Si quid inveneris, absque contradictione auferes. »Et iterum (Art. 63): «Nihil in cella sua absque praepositi jussione quidquam condet, nec poma quidem. »Item ad amputandam omnem proprietatis occasionem (Art. 46): «Si quis transfertur de domo io alteram domum, excepto ea quae usui quotidiano ad habitum necessaria sunt, secum transferre non poterit. »Similia statuta in aliis monachorum. Regulis advertere licet, quas hic singulatim referre etsi videatur prolixum, haud erit fortassis lectoribus ingratum. Itaque Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii decernit (Cap. 7): «Si dives est, et habeus multas divitias in saeculo, et converti voluerit; debet prmo Dei voluntatem impiere, et consequi praeceptum illud praecituum, quod adolescenti divi…i dicitur: Vende omnia bona tua, et da pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me. Deinde instruendus est ab eo qui praeest patre, ut nihil sibi relinquatenus crucem Christi quam tene. »Regula secunda SS. Patrum (Cap. 1): «Ante omnia habentes charitatem, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, vel caetera quae docet sanctus Apostolus, ita ut nemo quidquam sibi vindicet, sed sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, habeant omnia communia.