Latin
35.448.1 to 35.448.24
Benedict, Regula 35.448.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
De septimanariis coquinoe. Fratres sibi invicem serviant ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudine, aut in causa b gravis utilitatis qui occupatus fuerit: quia exinde major merces et charitas acquiritur. Imbecillibus autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant omnes solatia secundum modum congregationis aut positionem loci. Si major congregatio fuerit, cellerarius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, majoribus utilitatibus occupantur e. Caeteri sibi sub charitate invicem serviant. Egressurus de septimana, sabbato munditias faciat. Lintea f cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet. Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est, omnibus lavent. Vasa ministerii sui munda et sana cellerario reconsignet. Qui cellerarius item intranti consignet, ut sciat quid dat, aut quid recipit. Septimanarii autem, ante unam horam refectionis, accipiant super statutam annonam, singulos biberes, et panem, ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant. Intrantes autem et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica, omnium genibus p…ovolvantur, postulantes pro se orari. Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adjuristi me, et consolatus es me. Quo dicto tertio, accipiat benedictionem egrediens. Subsequatur ingrediens, et dicit: Deus. in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Et hoc idem tertio repetatur ab omnibus. Et accepta benedictione, ingrediatur. COMMENTARIUS. Fratres sibi invicem serviant.] Fratres, inquit S. P. Benedictus, non saeculares aut laici: dedecet enim monachos humilitati addictos ac poenitentiae, frequenti famulorum ad sibi serviendum uti ministerio: unde Fuldenses olim monachi porrecto ad Carolum Magnum imperatorem libello supplici enixe flagitaverunt, «ut ipsa monasterii ministeria per fratres ordinentur, id est pistrinum, hortus, braciarium, coquina, agricultura, et caetera ministeria, sicut apud decessores nostros fuerunt (Vide S.