Latin
35.448.128 to 35.448.150
Benedict, Regula 35.448.128-150
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe si cellerarius solis temporalibus curis detentus excusetur, quidni excusabitur et abbas, ad quem et temporalium et spiritalium sollicitudo respicit? Sed quod subticuit S. P. Benedictus, illud claris enucleatisque verbis expressit S. Canarius in Regula ad virgines, in qua sic loquitur (Cap. 12): «In omni ministerio corporali, tam in coquina, vel quidquid quotidianus exgit usus, vicibus sihi, excepta matre, vel praeposita, succedere debent. »Caesarium in sua item ad virgines Regula exscribit S. Donatus cap. 67. Similiter S. Aurelianus in Regula ad monachos (Cap. 22): «In omni. Inquit, ministerio, sive in ordine psallendi, aut legendi, vel operandi, vicibus sibi succedant, absque S. abbate, et nimis senibus, et perparvulis, infantibus, et certe ita infirmis ut surgere omnino non possint: non compellantur facere pro eo quod non praevalent. »Neque tamen inficias ibo, aliter in nonnullis Regulis contineri, aliamque in quibusdam ordinis nostri monasteriis viguisse rationem: maxime autem in Regula S. Ferreoli, cujus haec verba (Cap. 38): «Abbas tribus per annum viribus, id est in die Natalis Domini, similiter in primo Paschae, nec non in festivitate peculiaris Patroni sancti, ac beatissimi venerandi semper martyris Ferreoli, aut certe quidem ad quorum nomina sanctorum idem locus consecratus fuerit, coquinam cibos congregationi paratu us introeat, ibi que suscepto junioris ministerio, serviendo mensis humilitatis formam ministret in ferculis, sanctae huic abjectioni se libenter inclinans, quae majorem illum producit caeteris, dum reddit aequalem. »Et Regula Magritri (Cap. 23): Quotiesque hebdomadarii in servitio mensarum negligenter mensis deserviunt, alia die hora refectionis levet se abbas, et cum uno de praepositis aut duobus, si grandis fuerit congregatio, ipsi facient servitium ad omnes mensas, ut doceat eos qummodo faciant. »Nostros vero quod spectat S. Salaberga, Laudunensis abbatissa (In ejus Vit. n. 21, soec.