# Regula 35.448.151-176

Benedict, Regula, 35.448.151 to 35.448.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.151

ii Bened.) « coquinam, vel reliquas causas [Forte curas], quae monasticis rebus peragi solent, vicissim suis heblomadibus ministrabat, » S. benedictus, abbas Anianensis teste Ardone ejus discipulo, in ejus Vita, num. 14, « laborantibus fratribus ipse aliquando collaborare, aliquando autem eorum ad vescendum decoquere victum, librumque etiam pariter circa coquinam occupatus scribere satagebat; lignamina vero saepe propter penuriam bium humeris propris cum discipulis deferebat. » De Eigili etiam, Fuldensi abbate, ita scribit Candidus in ejus Vita, ii. 24 (Saec. iv Ben., part. i): « Hic quoque, sicut semper facere consueverat, cum consilio et consensu Irati um suorum constituit atque decrevit, ut fratres qui extra monasterium ministeria praevidere noscuntur, fratribus infra monasterium commanentibus per singulas anni septimanas juxta ordinationem praepositi vel decanorum in cibo, et potu, atque aliis quibuslibet commodis monasticae vitae congruentibus, super indictam sibi annonam ad honestam consolationem non coacti, sed ut eos sumptus permitteret spontanea voluntate servirent; ita tamen ut ipse primo omnium hujus servitutis initium in die Natalis Domini ad exemplum caeteris cum gaudio suscepisset. » Idem praestabant olim iu Cluniacensi monasterio abbates, ut docet Udalricus lib. i, cap. 46, idque ipsum communis ordinis nostri usus obtinebat. Et certe probandi laudandique. in primis abbates qui, cum sibi ner otium licet, in hisce humilitatis exercitis suis fratribus exemplo praecunt; nec suam inde potent minui auctoritatem, aut dedecere dignitatem, unde totam suam gloriam quaesierunt viri sanctissimi, in saeculo olim clarissimi, et in populis principes, ut de SS. Guillelmo, ex potentissimo duce, Gellonensi monacho; Carolomanno, ex Austriae rege monacho Cassinensi; de SS. reginis Franciae. Radegunde et Baltilde, ut alios plurimos interim sileam, legimus. Vide Vitam « S. Galteri, abbatis Pontisarensis, num. 11, apud Boll. 8 April. Neque praetereundum est quod de monachis, S. Vlncentii de Vulturno habetur in Vita S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
