# Regula 35.448.257-279

Benedict, Regula, 35.448.257 to 35.448.279. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.257

« cum ea qua servus; cui a Domino suo ministraretur, et ex quam Petrus apostolus ostendit, cum ei Dominus ministraret, in quo et docemur de illorum periculo, qui recusant quominus sibi ministretur. » Haec responsio aliam mihi revocat in memoriam, quam Silvanus S. Pachomii monachus (Paralipomena de S. Pachom., apud Boli., 14 Maii) fratribus interrogantibus, cur inter edendum perpetuo fleret, fecisse dicitur, nimirum: « Prohibere vultis ne plangam, cum tot mihi homines sanctos ministrare videam, quorum ego pulverem pedum abstergere dignus non sum? » Imbecillibus autem procurentur solatia.] Imbecilles ex Hildemaro dicuntur: 1° licet minus proprie, delicati, quibus quasi a nalura est, hujusmodi officium non posse exercere; 2˚ illi qui ex infirmitate surgunt; 3˚ cludi, et qui non possunt sine bacuti adjutorio incedere: imbecillis enim dicitur quasi sine baculo. Imbecilles etiam Smaragdo et Bernardo Cassinensi sunt fragiles, delmati, vel debiles corpore: quod ad idem aut fere idem redit. Brevius et forte rectius Richardus de S. Angelo imbecilles vocat monachus qui sunt modicoe potentioe. Hujusmodi ergo imbecillibus procurentur solatia, id est socii, unus aut plures, prout exigit necessitas. Huc vero respexisse videtur S. Adalardus (In Statut. Specil, tom. IV). cum non omnes ordine suo ministrare decrevit, ne forte simul omnes senes, aut omnes juniores coquinae servitium exercere contingeret. Sed habeant omnes solatia secundum modum congregationis, aut positiomm loci.] In quem locum ita Smaragdus. « Quod autem dicit secundum modum congregationis, secundum numeri modum et quantitatem intelligitur monachorum. Secundum enim multitudinem congregationis, et numerus ministrorum, aut minor, aut amplior deputetur. Quod autem dicit, ac positionem loci, intelligitur aedificatio, vel constructio monasterii. Constructio enim monasterii, si congruo ponitur loco, ubi secundum hujus Regulae capitulum omnia in claustra contineat necessaria, minus coquus aliorum indiget adjutorio. Si vero in arcto loco el angusto vel arido ponitur situ, ubi nec aquam sine labore, nec hortum habere possint sine penuria, plura cocis administremur solatia.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
