Latin
35.448.280 to 35.448.299
Benedict, Regula 35.448.280-299
Unproofread scanNot analysed yet
»Eodem fere modo loquuntur Hildemarus, Bernardus Cassin,, Nicolaus de Fractura, Richardus de S. Angelo, Boherius in utroque comm. ,Turrecremata, Mathias Lambertus, et Menardus. Si major congregatio fuerit, cellerarius excusetur a coquina.] Cellerarium a coquina eximit S. Pater quia. majoribus utilitatibus occupatur; quapropter si proprio motu aut ex devotione istud officium secundum ordinem vicis suae exercere voluerit, difficile, ei permittendum esse decernit S. Adalardus bis verbis (Stat, lib. i. cap. 3): «Senior autem cellerarius tam interius quam exterius, id est, vel in refectorio, vel in coquina, vel in his habitaculis quae ad coquinam pertinent in omnibus, et pro omnibus sollicitudinem gerat, nequi sibi aliter agendo, loquendo intemperanter vel se vel ea quae agit tractare praesumat, nisi secundum quod religioni nostrae omnino conveniat. Nec quaerendum, nec exigendum ab eodem cellerario est ut ipse, ac si propria devotione, in praeparandis pulmentis se ingerat. et praefatam sollicitudinem ob hoc in aliquo postponat, sed potius secundum Regulae auctoritatem aliud solatium, si opus fuerit, requirat, ut ipse quidem super hine et inde ad ea quae Dei sunt providenda liber remaneat. Haec ideo non dicimus ut ejus devotioni, quando absque offendiculo praefatae sollicitudinis heri potest, obsistamus; sed ne dum se in his quae ad eum eo tempore non pertinent, ac si devotius immergit, certam sibi impositam providendi necessitatem postponere praesumat. »Apud Cistercienses. (Lib. Usuum Cist. ,c. 117) vero pertinebat ad cellerarium «praeparare pulmenta cocis utriusque coquinae, et mittere sal in pulmentis generalibus, et haec per scutellas dividere, nisi ubi abbati aliquando visum fuerit, quod non possit fleri. . . . Panem et vinum, vel siceram hora competenti in refectorio ad distribundum praeparare; illis qui ad prandium usque ad tertiam partem panis comedunt, ad coenam de grossiori pane, ubi habetur, superaddere;