# Regula 35.448.337-369

Benedict, Regula, 35.448.337 to 35.448.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/35.448.337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/35.448.337

» Ad praxim vero hujus capitis respicere videtur quod praescribit Regula Magistri his verbis (Cap. 19): « In eadem hebdomada servitium ad mensas ipsi adimpleant, ominem diligentiam monasterii ipsi exerceant: ipsi omnes fratres in hebdomada ipsa discalceent, adjunctis in solatio de decada sua fratribus, cum quibus et discalceent, et ipsa calcearia faciant, et facto mane sedentibus ad ordinem fratribus ipsi consignent. Simul et in eadem hebdomada munditias monasterii exerceant, refrigeria lavent, ligna conscindant, aquam faciei tradant, ad communionem intrantibus fratribus aquam manibus ipsi ministrent. Mappas, et sabana, et facitergia, vet res sordidas fratrum ipsi lavent illis horis in quibus non coquent. Candelas monasteri a cellerario factas, quotidie ipsi incendant et tutentur. Mox enim cum in hebdomadam, ut diximus, prima die post primam dictam intraverint, primum opus servitii sui munditias oratorii exhibeant, et mattas oratorii pavimento retendant; quod in totis septem diebus hebdomadae suae post matutinos dominicos hoc opus primum servitii sui oratorio exhibeant. » Vide Udal. lib. ii, cap. 35; lib. Usuum Cist., cap. 108; Caeremon. Bursfeld. dist. 2, cap. 15. Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet.] Hic particula aut sumitur copulative pro, et. Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est, omnibus lavent,] Ita nimirum ut ille qui egreditur pedes lavet, qui vero ingreditur tergat, ex Hildemaro, Bernardo Cassinensi, Turrecremata, lib. ɪɪ Consuetud. Clun. cap. 35, Consuetud. S. Benigni cap. 35, et Caeremoniali Bursfeldensium dist. 3, cap. 21. De hoc ritu est capitulum 10 monachorum ad Augiam directorum: « Ut in sabbato quando munditias facere solent, pedes cum silentio lavent, ne detur occasio loquendi. Ibidem vero sedentes collationem complent, et sic accedunt ad completorium. » Item et canon, 23 concilii Aquisgr.: « Ut in Quadragesima sicut et in alio tempore vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
