Latin
35.448.43 to 35.448.64
Benedict, Regula 35.448.43-64
Unproofread scanNot analysed yet
»Hanc tamen constitutionem postea temperavit capitulum generale anni 1237, statuens, «ut in abbatiis in quibus non essent nisi octo conversi, admitterentur ad hujusmodi ministerium saeculares. »Nec minori religione a refectorii, dum mensae sternerentur, ingressu laicos arcebant Cluniacenses, quorum antiquae consuetudines haec legunt (Lib. iii, c. 21): «Refectorarius habet sub se tres alios fratres. . . . . lecto missae majoris evangelio, apportant vinum, ut per justitias partiantur. Verum quidquid apportaverint, quidquid tale fecerint, semper tamen id cavent, ut nullus famulus pro illorum invitatione in refectorio compareat. »Eadem habent mss. Consuetudines S. Benigni Divionensis cap. 42. In Regula etiam S. Isidori decernitur, ut «tempore quo refretionis debitum solvitur, claustra monasterii obserentur, nec ullus extraneos interesse praesumat, ne qu etem fraternam praesentia sua impediat. »Quid? quod in Regula S. Aureliani non solum coquinae aut refectorii, sed ne ipsus quidem monasterii accessus viris saecularibus liber relinquitur: «Provisores vero monasterii, si in habitu laico fuerint, nec ipsi permittantur intrare: pro his utilitatibus quas in hac Reguli statuimus (Cap. 19) eum marcionibus, aut carpentariis, si aliquid necesse fieri, aut reparari, aut certa aliqua ratione abbati facienda, introeant. De caetero nullam licentiam aut libertatem habeant introeundi. »Quod S. Aurelianus ait si in habitu laico fuerint, in memoriam revocat antiquam monasterii S. Galli consuetudinem qua laicis etiam potentissimis haud fas erat dominicis diebus processionem in claustro sequi, nisi habitu monastico indutis, ut testatur Ekkehardus junior his verbis: «Vidi ego ante tempora quae a Gallis patimur, monachorum schismatis, comites aliosque potentes loci milites, pro dilectione festis dicbus crucem nobiscum per claustrum sequenda; juvenes et senes quosdam ad cingulum barbatos monachicis indutos roccis nobiscum quaque ivimus ingredi. »De caetero autem claustrum «ab antiqua patrum memoria tantae venerationi est habitum, ut nemini vel potentissimorum saeculi canonicorum seu laicorum introitus, vel etiam introspectus eis licuerit.