Latin
35.448.560 to 35.448.589
Benedict, Regula 35.448.560-589
Unproofread scanNot analysed yet
6. Idem habet Regula S. Pachomii, art. 41), statuens, ut «qui coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam. »Sed neque Regula Magistri (Cap. 21), volens ut post communionem ab Oratorio hebdomadariis exeuntibus dicat abbas: «Videte fratres ne ante orationem communem mensae praebendam aliquid de cibo aut de potusuasione diaboli praesumatis, etc. »Singulos biberes.] Biberes, ut aiunt Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius, et Turrecremata, «sunt parva vascula, quae plena sufficiunt ad unum haustum moderatum. »Suffragatur epistola Theodemari ad Carolum Magnum Augustum: «Direximus etiam mensuram unius calicis, quam obsecuturi fratres juxta sacrae Regulae textum solent accipere. »Et panem.] In quali pondere non exprimit. Frustulum designat Antonius Perez, sive, ut loquitur Smaragdus, modicum panis; quod modicum Boherius ita explicat, ut ultra quartam partem libroe propensoe non ascendat. Atque ita communis ordinis nostri usus olim obtinebat ut coquinae hebdomadariis cum vino quarta pars librae panis ad mixtum indulgeretur, ut patet ex Hildemaro, Udalrico, Bernardo Cassinensi, Boherio et aliis. Camaldulenses buccellam panis, et vini cyathum concedunt; Cassinenses tantum vini quantum potest capere unus scyphus, cum quo in refectorio bibitur, et circa uncias duas panis; Fulienses, quatuor ad summum panis uncias omni tempore, praeterquam in diebus jejunii ecclesiastici, quibus ad summum duas uncias cum vini scypho permittunt. Bursfeldenses quartam librae panis partem, et de potu tertiam partem mensurae cuilibet in die competentis. Apud Cistercienses monachorum mixtum erat quarta pars libroe panis, et tertia pars eminoe vini; conversorum vero medietas libroe panis sui, vel major quantitas grossioris, et aqua (Antiq. Definit. ,dist. 14, cap. 5, et Inst. ,dist. 14, cap. 14); quod non satis distinxit Joannes Craesbeek; sed neque Benedictus Haeftenus, hunc antiquarum definitionum ordinis Cisterc. locum proferens lib. x, tract. 4, disq. 7. Scribit praeterea Boherius vidisse se «in Francia dare hujusmodi servitoribus legumina, vel olera, in parva tamen quantitate, et modica, respectu prandentium, quod non reprobo, »inquit.