# Regula 36.11

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.11

Secundo superfluitate querelarum, cum morbi impatientes, etiam tristitiae addunt murmurium, quandoque etiam injurias. « Hi tanta sollicitudine admoneantur, inquit S. Fructuosus (Cap. 7), ut de ore eorum nec quantuluscunque vel levis sermo murmurationis procedat; sed in sua infirmitate cum hilari mente sine intermissione, et tulta (sic) murmurationis occasione, et vera cordis compunctione semper Deo gratias agant; et frater qui eis ministrat nullo pa…to offendere audeat. Quod si aliquis, ut diximus, ex ore eorum murmurationis processerit scrupulus, ab abbate increpentur, et ne talia supradic a lacero praesumant admoneantur, ita ut ille eos accuset qui hoc ministerium injunctum habet. » Acute vero notat Hugo Victorinus, seu quivis alius, aegrotantes religiosos, tam perfectos quam imperfectos quatuor de causis solere conqueri: scilicet de infirmitate, de medicina, de cibo, et de ordine. Et quidem imperfecti conqueruntur de infirmitate, « quia pondus infirmitatis inviti portant (Lib. i de Claust. Animoe, cap. 12); de medicina, quod non subveniatur eis, ut ipsi dicunt, charitate fraterna; de cibo autem, eo quod non sufficienter, vel quomodo, vel quando volunt ministretur eis; de ordine autem, imputantes ordinis gravitati infirmitatis suae causam; et sic quod bene egerant male perdunt. Perfectiores vero contristari solent de morbo, eo quod fratrum labori interesse nequeant; de medicina, quod dispendium patiatur Ecclesia pro infirmitate eorum; de cibo dolent, eo quod delicata comedant nihil operantes, et quud aliquis eis serviat et ipsi nulli serviant; de ordine vero, quia a conventu fratrum separati delicatius tractantur. Si autem a lectulo fratrum in choro psallentium voces audierint, tunc psalmos ruminant, orantes in cubiculo cordis clausis ostiis; et liret totam noctem pervigilem duxerint doloribus suis agitati, illos tamen beatos judicant qui per partem noctis Deo servientes laborant. Spondam lecti non egrediuntur, et tamen illos qui taedium claustri benigne ferunt, felices esse putant: nihil de ordine implere se fatentur; sed, ni fallor, implent totum. Infirmitatis claustro coarctantur, disciplinantur anxietatum virgis et spinis dolorum; jejunant, vigilant, laborant, quia cibum, somnum, quietem infirmitas negat; et tamen si paretur lectulus suavior, si cogantur sine caligis dormire, quasi aliquid criminale fecerint, in hujusmodi vitam liment finire. Tales indigent consolatione, ne molestia corporis vel interioris hominis afflictione deficiant. » Imperfecti vero considerare debent in honorem Dei sibi serviri, non quidem a servis aut sibi inferioribus personis sed a fratribus. Et quid dico a fratribus? cum a ministris tanquam a Deo obsequia suscipienda esse asserat sanctus Basilius [In Regul. ex vers. Ruff., cap. 30), idemque docuerit S. Antonius, cum elephantiaco, qui sibi servienti ab annis jam quindecim Eulogio monacho multas intulerat injurias, exprobrans dixit (Lib. vii de Vit. Pat., c. 19): « Nescis quod qui tibi ministrat Christus est? quemadmodum ausus es contra Christum talia loqui? nam propter Christum se iste servitio et obsequiis subjugavit. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
