Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto servientibus sibi fratribus superflui sunt infirmi qui ea requirunt remedia quae difficile aut vix possunt reperiri; quos tangit istud Cuigonis, prioris Carthusiae, statutum (Stat. Guig. ,c. 38, Antiq. Stat. Cart. ,part. i, c. 44): «Infirmi, secundum B. Benedicti dicta, ne superflua vel impossibilia petendo, vel forte murmurando servientes sibi contristent, diligentius admoneantur attendere, ut memores arrepti propositi, ut sanos a sanis, ita aegrotos ab aegrotis saecularibus debere cogitent discrepare, nec illa in eremis, quae vix in urbibus inveniantur, exposcere. »Quod plane apprime noverat abbas Isaac, qui morbo periculoso laborans, oblatam sibi a fratre pulticulam in quam pruna missa fuerant degustare noluit dicens: «Certe, frater, cuperem in hoc morbo versari per annos triginta. »