# Regula 36.13

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.13

Quarto servientibus sibi fratribus superflui sunt infirmi qui ea requirunt remedia quae difficile aut vix possunt reperiri; quos tangit istud Cuigonis, prioris Carthusiae, statutum (Stat. Guig., c. 38, Antiq. Stat. Cart., part. i, c. 44): « Infirmi, secundum B. Benedicti dicta, ne superflua vel impossibilia petendo, vel forte murmurando servientes sibi contristent, diligentius admoneantur attendere, ut memores arrepti propositi, ut sanos a sanis, ita aegrotos ab aegrotis saecularibus debere cogitent discrepare, nec illa in eremis, quae vix in urbibus inveniantur, exposcere. » Quod plane apprime noverat abbas Isaac, qui morbo periculoso laborans, oblatam sibi a fratre pulticulam in quam pruna missa fuerant degustare noluit dicens: « Certe, frater, cuperem in hoc morbo versari per annos triginta. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
