# Regula 36.15

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.15

Sexto, superflui sunt infirmi, qui sibi noxia requirunt remedia; quibus cum frigida conveniunt, appetunt calida, et econtra; quibus S. Pachomius (Art. 20): « Non poterit, infit, languidus ingredi cellam vescentium, et comedere quod desiderat, nisi a ministro, qui huic rei praepositus est, ducatur ad vescendum. » Et S. Augustinus (Regul. c. 12): « Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur; aliquando etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat. » Denique Fuliensium Constitutiones (Cap. 36): « Aegri, ut medicis suis spiritualibus ad animae salutem, sic medicis corporalibus et infirmario ad salutem corporis sancte obediant. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
