# Regula 36.22

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.22

In primis ergo sollicitum esse abbatem oportet, ut cum periculose aegrotare coeperit infirmus, viam ejus sacrosanctis poeni entiae, unctionis extremae et eucharistiae sacramentis muniat. Cum coeperit, inquam, periculose aegrotare: alias enim non solebant infirmi carnes pro infirmitate comedentes missam celebrare neque sacra communione eucharistiae refici, cujus praeclarum habemus statutum in antiquis Consuetudinibus mss. S. Benigni Divionensis: « Illi autem qui pro reparatione carnis in domo infirmorum ad tempus habitantes carnibus utuntur, a sacrae communionis perceptione abstinent. Illi vero qui ex toto, et semper, ubi habitant, nec carnibus utuntur, dominicis diebus et in majoribus festivitatibus, si voluerint, possunt communicare ad (a) sanctum Benedictum. Tamen illi qui carnibus utuntur sicut omnes communicant, si forte intervenerit aliqua de illis quinque praecipuis solemnitatibus. » Idem legitur in mss. Consuetudinibus Cluniacensis monasterii, cap. 51, quibus accedunt Farfenses item Consuetudines: « Frater exiens de domo infirmorum, post satisfactionem faciam in capitulo, potest ipso die canere missam, si velit, quia quandiu fuerat in cellula infirmorum, ibi non permittimus canere missam. » Hinc etiam capiendus est locus ex Statutis Lanfranci (Cap. 24), quo praescribitur ut a die quo sacrum percepit viaticum, « nisi melioretur infirmus, carnem non comedat; » quia tunc quotidie communicabat, ut vidimus in lib. v de Antiquis monachorum Retibus. Nimirum carnes comedentes aegroti tanquam excommunicati tractabantur, a communi fratrum habitaculo separati, sacrosanctis Ecclesiae sacramentis privati, ab omni, ut aiunt, exercitio conventuali alieni: quibus nec fratrum se coetui jungere licebat, nisi prius in capitulo solemniter fuissent reconciliati.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
