Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.24
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem praestabant aut in ipso infirmi cubiculo aut in oratorio, quod «domus infirmorum prope debet habere, in quo missam saltem jacendo possint audire, et communionem accipere, »ut loquitur Hildemarys, scilicet cum abstinerent a carnibus, aut una ex quinque praecipuis festivitatibus contingeret, quibus tantum infirmis carne vescentibus agni immaculati carnem edere permittebatur, ex supradictis. Idque cum ea esset infirmi debilitas, quae strato exsurgere non sineret aegros: alioquin sive die, sive nocte simul in praefato oratorio divinae servitutis pensum persolvebant, ut videre est apud Udalricum, lib. iii, cap. 25; in mss. S. Benigni Consuetud. ,cap. 46; in libro Usuum Cisterc. ,cap. 92; in Caeremon. Bursfeld. ,dist. 3, cap. 30; sed maxime in Farfensis monasterii Consuetudinibus, in quibus haec omni admiratione digna continentur: «Infirmi fratres, ut missi fuerint in domo infirmorum pro sua aegritultine, ad nocturnale obsequium mox ut signum sonuerit, surgant et ipsi, veniantque in oratorium S. Mariae, faciunt orationem prout Dominus melius dederit, residentibus (sic) demum in loco suo; dumque iterum pulsatur signum, muniant se signo S. crucis, et incipiant canticum graduum. Illi fratres, qui non valent surgere, eant famuli servientes eis, et educant illos sustentantes ulnis suis in ecclesia, atque collocent ut melius potuerint. Ingratum nulli apparere debet hoc factum, quia saepe vidimus in eodem die fratrem finire ex hac luce, et ad Christum transire, et jam in ipsa ecclesia exhalare spiritum. Quis de talibus dubitet quod non statim ad regna polorum penetrabunt? Divina opera dulcia sunt volentibus, amara videntur nolentibus. Ita debent opus Dei per omnia agere sicut illi in monasterio, praeter quod leviter atque cursim dicant, intervallum non agant, Deus auribus dimittant, expleto opere Dei revertantur dormitorium. Illi vero qui ita nimietate infirmitatis detinentur, quod nullo modo consurgere valeaut, mox ut in monasterio luerint celebrata nocturnalia obsequia, annuat ille qui ordinem tenet duobus fratribus, qui illis divinum opus decantent. »