# Regula 36.26

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.26

Quarto, ut admoneantur propriae nimirum consulere saluti, ne praetextu infirmitatis omnem abjiciant regulae observantiam. Sub admonitionis autem nomine intelligendae sunt etiam reprehensiones et correctiones: unde etiam Udalricus: « Circatores, inquit (Lib. iii, c. 27), frequenter visitant domum infirmorum, et diligenter explorant quomodo ipsi se habeant infirmi; et iterum infirmarius, si quam viderit negligentiam, maxime in loquacitate, reclamat in capitulo; prior autem de capitulo mittit ad cos, et ipse postmodum venit semel ad eos, et secundo castigans, talisque infirmus esse potest, ut si non emendaverit, aliquando etiam virgam experiatur. » Et liber Usuum Cisterciensium (Cap. 92): « Quod si quis talis fueret qui caeteros inquietare, aut de ista infirmorum institutione murmurare, aut in aliquo transgredi praesumat, corripiatur; quod si saepe correptus non emendaverit, si ita videtur abbati, judicetur ejus perversitas in capitulo, ubi vocatus coram omnibus arguatur: quod si nec se correxerit, si ejus permittit infirmitas, regulari etiam disciplinae subjaceat. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
