Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.29
Unproofread scanNot analysed yet
Ad mensam eamdem observabant disciplinam quam conventus in refectorio: «Versum ad mensam dicere debent sicut conventus in refectorio, inquiunt Farfenses Consuet. ,per unamquamque ministrationem, ut data eis fuerit, semper benedicant. Ipsorum procurator quot vicibus cum scutellis intraverit januam, tot vicibus Ben dicite semper dicat, aliis respondentibus Dominus cum omni gratulatione atque dilectione, versum post cibum ibi dicant. »Consuetudines S. Benigni addunt: «Ibi autem cum summo silentio comedunt, nec alter alteri inter prandendo loquitur. Verumtamen si necesse fuerit, facto ab aliquo sanitu cum cultello super mensam, statim accedit unus famulorum, et modeste dicit ei ille, ut afferat quod indiguerit. Quo expleto, statim famulus recxit; nequaquam enim debent ibi esse famuli dum comedunt. Priori autem vel infirmario, et, sicut supra dictum est, famulis loqui possunt; sed neque famulis, neque infirmario ea hora nisi de necessitate sua. Sicut sunt priores ita in ordine sedere debent. In sexta feria et in illis diebus quibus carnibus non vescuntur datur benedictio ad generale sicut in refectorio. Et sciendum quod nullus debet inde surgere, nisi summa cogente necessitate, nec mappulam suam plicare quandiu ibi quilibet etiam minimus comedit. Ad initium prandii, et ad finem legitur ab aliquo eorum, vel a puero, si ibi est, brevis lectio corde tenus; qua finita, versus dicitur, et miserere mei, Deus ab omnibus qui stare possunt; ib dem ante cathedras stando cantatur. »