# Regula 36.41

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.41

Non defuere tamen ex priscis monachis qui balnea etiam quandoque frequentarent; nam et S. Augustinus virginibus illud semel in mense concedit; sed neque S. Benedictus illud sanis omnino negat, sed tantum, inquit, tardius concedatur; quod tardius ita exponit Hildemarus (In Regul. cap. 12): « Alii sunt qui istud tardius tribus vicibus intelligunt in anno debere fieri praeparata, id est in Nativitate Domini, et in Pascha, et in Pentecosten; alii sunt qui duabus vicibus, id est in Nativitate et in Pascha, quod rectius est. » Alium tamen tradit idem Hildemarus hujus loci sensum, ut nimirum inquinatis ex aliquo manuum opere balnea concedantur, quamvis tardius, et juvenibus plus tardius. Sed conformior est prior sensus antiquae ordinis nostri consuetudini, cujus praxim videre est in Vita S. Juniani abbatis (Soec. i Ben.), de quo Wisinus Boetius: « Balnea corpori vix in anno semel adhibebantur; » in Vita S. Amati abbatis Habendensis (Soec. ii Ben.), « qui balnearum fomentis bis tantum ibidem utebatur in anno, ante sanctum videlicet Natalis Domini diem, ejusque sacrae Resurrectionis Pascha; » apud Bedam de S. Edildrida abbatissa ita scribentem (Lib. iv, Hist. Angl. c. 19): « Raroque in calidis balneis praeter imminentibus solemniis majoribus, verbi gratia, Paschae, Pentecostes, Epiphaniae lavari voluerit. » Ritum descripsimus in lib. iii de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 2. Praeterea lotione usos fuisse propter nocturnam illusionem colligi posse videtur ex Hildemari comment. in Regul. cap. 22, et ex Regula S. Isidori, in qua praescribitur (Cap. 14), ut « qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore officii in sacrario stabit, nec audebit eadem die ecclesiam introire antequam sit lotus, et aquis, et lacrymis. » Atque ad has consuetudines referre oportet quod de balneatoriis reperitur apud Cassiodorum in lib. Divin. Lect. c. 29, in Ingulfi Histor. Croylandensi, in antiqua monasterii S. Galli Delineatione, in antiquis Farfensis monasterii Consuet., et alibi passim. Vide Haeft. lib. ii, tract. 5, disq. 7.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
