# Regula 36.43

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.43

Primo, auctor est Hildemarus banc fuisse in Francia consuetudinem, ut ante infirmis carnes non praeberentur, quam ipsi ab aegritudine surgerent; tantumque illis postea ministratas usque dum pristinas vires recuperassem: quas ubi restaurassent, revertentibus ad refectorium cellerarius per duos tresve dies delicatoria cibaria ministrabat. Sed hanc consuetudinem postea abrogatam fuisse saltem in quibusdam monasteriis patet ex mss. Consuetudinibus S. Benigni Divionensis, in quibus haec leguntur (Cap. 46): « Quisquis fratrum ita coeperit infirmari, ut conventum tenere non possit, nisi infans sit, prius in capitulo veniam petit; surgensque haec verba ei qui capitulum tenet dicit: Infirmus sum, et non possum sequi conventum. Tunc dicit ei qui capilum tenet, ut extra chorum quiescat donec videat utrum ejus melioretur valetudo. Cum vero biduum vel triduum transierit, si non menor ejus valetudo fuerit, iterum veniam petit, et dicit quia valde infirmatur; et tunc jubetur ut eat in infirmariam. Aliquando prius invitat eum prior quam petat secundam veniam. Postquam illuc intraverit secundo die vel tertio, si necdum aliquantulum convaluit, prior ad horam prandii ad eum vadit, carnes sibi apportari facit, et ipse ante ponit, et ut comedat praecipit: si vero prior ut veniat congruum non fuerit, per infirmarium mittit. » Quae verba ostendunt quam cauti et religiosi fuerint in concedendis carnibus majores nostri. Simile aliquid habent Udalricus lib. iii, cap. 27, et Lanfrancus in Statutis, cap. 23.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
