# Regula 36.48.23-36

Benedict, Regula, 36.48.23 to 36.48.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.48.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.48.23

quam licet abstinentiam in prima ordinis conditione servaverint, ut docet Petrus Venerabilis et innuit Guigo V, Carthusiae prior in Statutis, cum scribit (Cap. 38): « Propter hos solos (infirmos) si tanta fuerit aegritudo, pisces emere solemus; » hanc tamen in capitulo generali anni 1254 primum suscepisse cum obligatione videntur, ut testantur ejusdem capituli litterae a Rod. Tarentasiensi archiepiscopo, et F. Gratianopolitano episcopo subsignatae, quibus « spontanei et vuluntarii, non coacti, tam pro se quam pro suis conventibus unanimiter et concorditer, in pleno et generali capitulo esui carnium perpetuo abrenuntiaverunt, adjicientes quod si quis illorum, sive prior, sive monachus contra hujusmodi statutum praesumptione temeraria, quod absit, venire praesumpserit, a societate et communione totius ordinis, et ab ipso ordine amotum se noverit penitus et exclusum. » Hujusmodi tamen poenas in novis Statutis ita temperant (Part. ii, cap. 4, num. 32), ut prior, vicarius et procurator carnes comedens, aut comedentibus consentiens « ipso facto, tanquam ipsius suae professionis calumniator et transgressor, obedientiam perdat, et vocibus ac locis debitis, et caeteris obedientiis ordinis careat in aeternum. Si vero simplex monachus, aut alia quaevis persona ordinis exstiterit, voce, loco, ac obedientiis carens, perpetuo ad capituli generalis voluntatem carceri mancipetur. » His omnibus addendi sunt eremitae Camaldulenses, de quibus in Historiae Camaldulensis lib. ii, cap. 74, haec lego: « Cum Petrus Quirinus eremita dispensationem super esu carnium pro aegrotantibus eremitis hortaretur, exhorrescens Petrus (Delphinus) generalis ejus consilium, utpote contra antiquissimam loci institutionem, testatum illi per litteras fecit quod carnes, si quando in sacro loco appositae sunt aut delatae, vermibus semper visae sunt magno miraculo scaturire. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
