Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.49
Unproofread scanNot analysed yet
At ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant.] In quem loeum Hildemarus: «Ideo dixit more solito, inquit, quia consuetudo erat monachis a carnibus abstinere, non tantum quadrupedum, sed etiam volatilium, sicut faciebat primitiva Ecclesia, cujus morem monachi sequi omnino debent. Et ideo non dixit specialiter quibus carnibus sed generali nomine carnibus, in quibus carnibus, intelligendum est non tantum de quadrupedibus, sed etiam de volatilibus accipiendum est. »De volatilibus agemus infra, interim Hildemari sententiam obiter indicasso sufficiat.