Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.51
Unproofread scanNot analysed yet
Curam autem maximam habeat abbas, ne a cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi.] Cellerariorum nomine Bernardus Cass. et Boherius omines intelligunt officiales quibus ratione obedientiae infirmis aliquid ministrare incumbit. Ab his ergo caveat abbas ne negligantur infirmi, qui «quidquid petierint eis dandum est, etiamsi emere opus sit, inquiunt Farfensis monasterii Consuetudines; regula enim praecipit ante omnia, et super omnia adhibendam infirmis esse curam, et sollicitudinem. »Hic redit in memoriam quanta S. Pachomius (Vita S. Pachom. ,n. 34, Boll. ,14 Maii) severitate fratrem perstrinxerit qui postulanti infirmo carnes denegaverat.