# Regula 36.51

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.51

Curam autem maximam habeat abbas, ne a cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi.] Cellerariorum nomine Bernardus Cass. et Boherius omines intelligunt officiales quibus ratione obedientiae infirmis aliquid ministrare incumbit. Ab his ergo caveat abbas ne negligantur infirmi, qui « quidquid petierint eis dandum est, etiamsi emere opus sit, inquiunt Farfensis monasterii Consuetudines; regula enim praecipit ante omnia, et super omnia adhibendam infirmis esse curam, et sollicitudinem. » Hic redit in memoriam quanta S. Pachomius (Vita S. Pachom., n. 34, Boll., 14 Maii) severitate fratrem perstrinxerit qui postulanti infirmo carnes denegaverat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
