# Regula 36.8

Benedict, Regula, Chapter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/36.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/36.8

Quia ipse dixit: infirmus fui et visitastis me, et quod fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis.] Ad quam Salvatoris sententiam attendens S. Basilius (Apud Ruff. cap. 30), interrogatusque « quali affectu debemus infirmis fratribus ministrare, » respondet: « Sicut ipsi Domino offerentes obsequium, qui dixit quia quaeeunque feceritis uni ex bis minimis fratribus meis, mihi fec sus. » Eo haud dubium respiciebant Aegyptii monachi, do quibus S. Hieronymus (Epist. 22): « Si quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem; et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. » Et Tabennenses, de quibus idem Hieronymus (Proefat. in Regulam S. Pachom.): « Aegrotantes miris sustentantur obsequiis, et ad omnem copiam praeparatis cibis. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
