Latin
Chapter 37
Benedict, Regula 37.11
Unproofread scanNot analysed yet
Verum aliud suadet concilium Aquisgranense statuens (Can. 37), ut infantes oblati carnem nonnisi causa infirmitatis manducent; »deinde Vita S. Angilberti (Num. 10, soec. iv Bened.) ,ubi refert Hariulfus centum in Centulensi monasterio pueros scholis erudiendos sub eodem habitu et victu cum aliis monachis vixisse: ex quo loco aliisque noster Mabillonius (In not. ad hunc locum) constare asserit pueros oblatos in monasteriis eodem habitu, eisdemque cibis usos fuisse. Certe in monasterio S. Galli Salomon abbas tribus in anno diebus in scholarum aedibus carnibus vesci pueris concessit saeculo x, teste Ekkehardo juniore lib. vi de Casibus S. Galli, cap. 1, quod signo est antea abstinuisse omnino. Praeterea Udalricus docet (Lib. iii, c. 8) pueros in eodem refectorio cum aliis manducare; id quod habent etiam Benignianae Consuetudines mss. His accedit Boherins in secundo commentario, ubi quod in primo dixerat retractans, sic loquitur: «Percontari libet quaenam sit ista districtio Regulae, quae istis relaxari jubetur? Nunquid vescentur carnibus contra regularem vigorem? Non puto quidem, quia de eis nihil Magister in ipsis sicut de infirmis excipit, debilibus, et aegrotis: et quanquam hae quidem aetates possint dici debiles, tamen ratio hujus textus cessat in eis; quia carnes utique comeduntur pro reparatione et melioramento naturae; quoniam infantia semper melioratur et senectus diminuitur. Relaxabuntur ergo eis jejunia, ministrabuntur frequentius piscium, et aliarum rerum liquamina, et horas edendi praevenient etiam regulares. »Adducitque postea concilii Aquisgranensis auctoritatem, quod magnum Francorum concilium vocat.