Latin
Chapter 37
Benedict, Regula 37.3
Unproofread scanNot analysed yet
In ipso autem hujus capituli titulo, ubi particula vel sumitur copulative pro et, S. Pater ante nominat senes, quam infantes; «quia plus est debilior senectus quam infantia, inquit Hildemarus; senectus enim deficiendo minuitur robore; infantia autem crescendo vires assumit. Et senectus plus est fragilis quam infantia; quia et infans, si non habet necessaria, nescit murmurare. Bene ergo prius senes dicit, et postea infantes, ut majus studium sit de senibus quam de infantibus. »Eodem fere modo ratiocinantur Bernardus Cassin. et Boherius.