# Regula 37.3

Benedict, Regula, Chapter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/37.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/37.3

In ipso autem hujus capituli titulo, ubi particula vel sumitur copulative pro et, S. Pater ante nominat senes, quam infantes; « quia plus est debilior senectus quam infantia, inquit Hildemarus; senectus enim deficiendo minuitur robore; infantia autem crescendo vires assumit. Et senectus plus est fragilis quam infantia; quia et infans, si non habet necessaria, nescit murmurare. Bene ergo prius senes dicit, et postea infantes, ut majus studium sit de senibus quam de infantibus. » Eodem fere modo ratiocinantur Bernardus Cassin. et Boherius.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
