# Regula 37.6

Benedict, Regula, Chapter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/37.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/37.6

Ad senes quod spectat, Vallisoletani in Hispania suis in Constitutionibus haec declarant: « Ad evitandum dubium quod occurrere posset, quinam ita censeantur senes, ut a Regulae austeritate in cibo, potu, et labore manuum eximantur; declaramus tales habendos qui sexaginta compleverint annos. » Verum cum nonnulli reperiantur quorum adeo viridis et firma est senectus, ut junioribus etiam fortiores existant, merito Boherius hoc putat superioris arbitrio relinquendum esse; et Cassinenses designant senes « non tam aetate quam imbecillitate juxta praelati considerationem intelligendos esse. » Vel, ut Joannes Craesbeeck loquitur, « senes intelligi hic videntur iisqui adeo exacta et decrepita sunt aetate, ut prae…senio communia religionis onera ferre non valeant; et propterea a communi mensa, a communi lege jejunandi, templum frequentandi, manibus laborandi, etc., merito eximuntur, qui emeriti recte dici possunt. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
