Latin
38.485.130 to 38.485.148
Benedict, Regula 38.485.130-148
Unproofread scanNot analysed yet
Aliam benedictionem profert Hildemarus his verbis: «Capitula vero haec sunt quae debent dici: Salvum fac servum tuum: Deus meus, sperantem in te. Aliud: Convertere, Domine, aliquantulum: Et deprecare super servo tuo. Item tertium: Dominus custodiat te ab omni malo: Custodiat animam tuam Dominus, Item oratio: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, et auferat a te spiritum elationis, qui vivit et regnat in soecula soeculorum. R. Amen. »Eadem, omisso secundo versiculo, exstat in Breviario Cassinensi tempore Oderisii abbatis descripto. Item aliam Menardus ex ms. S. Victoris hoc modo: «Hunc versum sequuntur a priore dicendi tres versiculi: Mittat tibi Dominus auxilium de Sancto. R. Et de Sion tueatur te. Convertere, Domine, aliquantulum. R. Et deprecabilis esto super servum tuum. Dominus custodiat introitum tuum. R. Et exitum tuum ex hoc nunc et usque in soeculum. Sequitur oratio: Averte, quoesumus, omnipotens Deus, ab hoc famulo tuo spiritum elationis, et cor ejus divinis instrue lectionibus, quatenus te opitulanie mercatur perficere officium. »