Latin
38.485.46 to 38.485.66
Benedict, Regula 38.485.46-66
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tamen sciendum est, si sex fuerint infirmi, aut fleutomati, aut senes cum infantibus, aut reliqui alii, cum manducant, lectio illis debet esse manducantibus, verumtamen leviter. Si autem fuerint viginti infirmi, in voce legendum est. »Similiter Bernardus Cassinensis et Boherius in primo comment. : «Haec autem mensae lectio non solum in refectorio est utilis comedentibus sociis, imo et in infirmario infirmis, flebotomatis, et edentibus senibus, infantibus, et ministris. »Eodem fere modo loquitur Nicolaus de Fractura. Denique Benedictus papa XII in sua pro monachis Benedictinis Constitutione (Cap. 26): «Quotiens plures simul carnes in infirmitorio comedent, versus et oratio in principio mensae, ac post refectionem hymnus et versus dicatur, et continuum discumbendo silentium observetur, ibique legatur sicut in refectorio continue aliquid, quod aedificet audientes. »Ipsis etiam minutis duobus post minutionem sequentibus diebus mixtum sumentibus praescribit S. Lanfrancus, ut «lectio ab uno aliquo memoriter Recitetur. »Nec praetereundum quod addit Hildemarus: «Sciendum est quia cum abbas foras ambulat debet legi ad mensam ejus, verumtamen breviter, id est parva lectio, non sicut in refectorio semper usque ad finem mensae, sed ante debet finiri lectio. Si vero fratres in labore sunt, et ibi manent, debet pleniter sicut in refectorio illis legi lectio. Si autem non fuerit generalitas, et non manserint, debet parum legi. Similiter si tantum manserint. . . parum legendum est. Similiter si hospes ante horam in refectorio manducaverit: si autem tales et tanti hospites fuerint, id est duo vel tres, parum legendum est, id est leviter; si autem plures, tantum usque prior innuat lectori finem facere. »Hujus rei aliqua ex parte praxim videre est apud Hariulfum in Chron. Centul. lib. iv. cap. 26, ubi de Gervino abbate piissimo scribit, quod in itinere constitutus (Spicil.