# Regula 38.485.67-95

Benedict, Regula, 38.485.67 to 38.485.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.485.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.485.67

tom. IV), « coena apparata, si accubuisset pransurus, lectionis auditione vel divinae legis meditatione implicari studebat. » His accedit quod de decanis villarum provisoribus extra monasterium suis in decaniis comedentibus habet Udalricus (Lib. iii, c. 5): « Antequam comedat, dicto versu, legitur quoque aliquid de S. Scriptura, vel per alium, vel per seipsum; et in fine similiter antequam surgat post comestionem. » Nec fortuito casu qui arripuerit codicem, legere audeat ibi.] Nec fortuito casu, « id est improvise, subito, vel repente; ut lectio praevideatur, quia etiam valde periti, et litterati male legunt litteram impraevisam; male vero legens, male pronuntians in pausis, in accentu, in brevibus et longis, in omissione, in adjectione, in mendosa pronuntiatione, non solum fratres audientes non aed ficat; verum etiam querelandi causam vel occasionem praestat, » inquit Bernardus Cassinensis, quam expositionem accepit ex Smaragdo, et cum eo sequuntur Nicolaus de Fractura, Petrus Boherius, Joannes de Turrecremata. Matthias Lambertus. Sed Hildemarus aliter: « Fortuito casu, infit, id est subito, vel repente, ac si diceret aliis verbis: nullus ibi legat nisi jussus. » Eodem modo Theobaldus Artaldus. Et haec expositio ut magis naturalis, magis etiam arridet; quamvis sollicitos maxime in praevidendis lectionibus velim lectores, certumque ad id muneris olim tempus illis assignatum legantus (Cap. 37): « Ad matutinalem et ad majorem missam, inquiunt Divionenses S. Benigni Consuet mss., accipiens librum in quo legendum est, et secedens in minorem chorum, praevidet lectionum. Quod si juvenis est adhuc in custodia positus, tunc non secedit; sed quantum praevidet, praevidet in majori choro. » Aliquid hujusmodi habet Udalricus lib. ii, cap. 34. Et ms. Rituale Affligeniensis monasterii (Apud Haef. lib. x, tract. 2, disq. 2): « De hebdomadario lectore hoc sciendum, et quod infra ambas missas matutinalem scilicet et majorem, lectionem suam praevideat, et affirmat sedens in posteriori loco ubi videri valeat a conventu: et siquidem junior est, aut minus in legendo exercitatus, advocetur aliquis seniorum qui lectionem ejus auscultet, et accentuare doceat secundum usum monasterii observatum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
