Latin
38.485.96 to 38.485.113
Benedict, Regula 38.485.96-113
Unproofread scanNot analysed yet
»Id olim in Corbeiensi monasterio praestabat in sacristia, ut colligimus ex cap. 6 S. Adalardi de admonitionibus in congregatione, quo praescribitur (Soec. iv, part. i, pag. 737), «ut in ipsa die dominica, vel in aliis diebus dum foris officium celebratur, in secretario non resideat, nisi qui hoc providere debet, vel cui praecipitur, et specialiter nec hebdomadarius lector. »Ergo aliis diebus, dum officium foris non celebrabatur, in secretario residebat. Sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur.] Ad legendum scilicet. Qui ingrediens post missas et communionem.] Communionem dicit non illam quam facit sacerdos celebrans, sed illam «quam faciunt, seu facere consueverunt fratres diebus dominicis ante altare majus confestim post missam, »ut loquitur Boherius. Et recte omnino post communionem sacram ingreditur, ut ante divino verbo impleatur, quod mox lecturus aliis eructare debet. Petat ab omnibus pro se orari.] «Quod quidem verbo non petitur, sed provolutione corporali, quae fit iterum in multis coenobiis finita ipsa benedictione, id est oratione, »inquit iterum Boherius. Ut avertat ab eo Deus spiritum elationis.] Apposite ad hunc locum Petrus Damiani (Opuscul. ii, cap. 18): «Lectoribus vitium arrogantiae familiare est. praesertim si cui lepor eloquentiae suppetit, dum patentes Scripturae campos effraenis lingua percurrit, populari favori cor deditum spiritus elationis invadit; et dum alios per recti itineris tramitem dirigit, ipse diverticulum erroneae confusionis incurrit: hinc est etiam quod mensae lectoribus ex more dicitur: Auferat a te Deus spiritum elationis. Ut ergo imminenti forsitan arrogantiae jam ipso lectionis exordio humilitas opponatur, recte tanta subjectionis arte benedictio petitur, ut lecturo non sacerdos, sed cui ipse jusserit benedicat. »Et dicatur hic versus tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente.] «Et finiente versum, ait Boherius, quia ipse habetiter integraliter versum ipsum dicere, et chorus etiam ter totum repetere.