# Regula 38.489.151-174

Benedict, Regula, 38.489.151 to 38.489.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/38.489.151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/38.489.151

(Cap. 79): « Ordinamus ne monachus sive conversus ad mensam loquatur, nisi forte in via constitutus, si non habuerit qui signa sua intelligat, singula verba dicendo, ut aquam, panem, et vinum, et caetera comestioni tantum necessaria breviter et silenter requirat. Qui vero aliter fecerit, in ipsa refectione a vino abstineat: quod si vinum nou habuerit, uno pulmento, si duo habuerit, careat. » Si quid tamen opus fuerit, sonitu cujuscunque signi potius petatur quam voce.] « Percutiendo urceum, vel tabulam, vel alio quocunque signo, » inquit Richardus de S. Angelo. Ita etiam Regula S. Pachomii (Art. 13): « Si quid necessarium fuerit ad mensam, nemo audebit loqui; sed ministrantibus signi sonitum dabit. » Et Regula S. Fructuosi (Cap. 5): « Si quid deest in mensa, is qui praeest signo dato, vel nutibus silenter petat, et indicet ministranti quid inferri, vel quid auferri sit a mensa necesse. » Nec proesumat ibi aliquis de ipsa lectione, vel aliunde quidquam requirere, ne detur occasio.] Recentiores addunt maligno, quod omnes antiqui praetermittunt. Ex Hildemaro autem, « cum dicit ne detur occasio, subaudiendum est loquendi. » Similiter ex Smaragdo « subintelligitur ne detur occasio vel maligno diabolo ad tentandum, vel fratribus ad superflua loquendum. » Eodem fere modo Bernardus Cassin. et Nicolaus de Fractura. Nisi forte prior.] Prioris nomine Boherius intelligit eum qui mensis fratrum praeest, aut cui commiserit abbas; Monardus vero abbalem. Voluerit pro oedificatione aliquid breviter dicere.] 1° Aut interrogando aliquem de ipsa lectione, sicuti praescribit Regula Magistri his verbis (Cap. 24): « Tempore ipso refectionis cum legitur Regula, ut solliciti universorum fratrum excitentur auditus; de singulis mensis quos vulderit fratres quid lectum est abbas interroget; ut cum unusquisque frater recitaverit quod audivit, agnoscatur plus lectioni illa hora intendisse quam ventri. » 2° Aut difficilem aliquem lectionis locum exponendo, uti habet eadem Regula: « Legat disposite non urgendo, ut apertius occupati ea auditores agnoscant, quae vos factis oportet adimplere;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
