Latin
38.489.238 to 38.489.262
Benedict, Regula 38.489.238-262
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum tamen quod nullum pittantiam debent mensurae panis et vini, olim ut dictum est, a B. Benedicto constitutae intermiscere, sicut aliquando auditum est, contigisse, ut alia quaedam epularum munuscula a decanis horas canonicas profectionis causa in prandendo praevenientibus sibi largita praesumerent: quae res non modo irrationabilis visa est, verum etiam contra institutionem Regulae praedicti Patris usurpata, in qua praecipitur singulos biberes tantum et panem hebdomadariis coquinae atque lectori dari super statutam annonam; unde generali definitione sancitur nihil penitus aliud quam quod Regula praecipit in mixto esse sumendum, his videlicet qui peracto generali prandio cum servitoribus reficiunt, in praedictis officiis occupati. »Prolixum istud statutum concilii Aquisgra: ensis canonem illustrat, nostramque sententiam confirmat. Vide Mabillonii praefationem ad saec. iv Bened. ,part. i, n. 167 et seq. Porro sumentes mixtum ante praemittebant benedictionem, et post addebant gratiarum actionem: «Si ambo adfuerint, inquit liber Usuum Cisterc. (Cap. 73), qui inferioris gradus est dicat Benedicite; qui majoris benedicens dicat: Largitor omnium bonorum benedicat cibum et potum servorum suorum. Post mixtum dicat sub silentio: Retribuere dignare, Domine, omnibus bona facientibus propter nomen tuum vitam oeternam. »Simile aliquid habent Bursfeldenses in Caerem. dist. 3, c. 17. Nec praetereundum quod subjicit praefatus liber Usuum Cisterciensium: «Sciendum quod a capite jejunii usque ad Pascha (exceptis dominicis diebus) eteribus diebus Rogationum, et Quatuor Temporum, et vigiliis Domini et Sanctorum, mixtum non sumitur. »Simile aliquid habent Bursfeldenses loco citato. Et Camaldulenses, qui permittunt (Ad c. 35) «buccellam panis ac vini cyathum, nec quidquam aliud; »addunt expresse, «exceptis tamen diebus jejuniorum Ecclesiae; tum nihil sumant. »Communis nihilominus opinio est non solvi jejunium per hujusmodi praegustationem, dummodo refectionem non multum antecedat, et in nimia quantitate non sumatur. Priusquam incipiat legere.] Id est paulo antequam legat, non vero cum servitoribus, qui una hora ante refectionem fratrum mixtum debent accipere.