# Regula 39.499.41-56

Benedict, Regula, 39.499.41 to 39.499.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/39.499.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/39.499.41

ex hoc saltem loco habemus veteres monachos non plus ad sextam et seram simul comedisse solemnibus diebus, quam tempore jejunii ad unam nonae refectionem; et in hoc potissimum jejunii solutionem constituisse, quod meliores cibos duabus sextae et serae refectionibus, licet non in majori quantitate sumerent. Ex quorum exemplo inferri potest non plus cibi ad sextam et seram simul quam ad unicam nonae refectionem a S. Benedicto fuisse indultum; sed quae diebus jejunii ad nonam concessit duo pulmentaria cocta, et tertium ex pomis et leguminibus, eadem aliis diebus ad duas sextae et serae refectiones, hoc est duo cocta ad prandium et tertium ex pomis ad coenam permisisse. Et certe eodem prorsus modo videtur esse de aliis cibis argumentandum ac de pane. De pane autem tantum S. Pater tribuit ad unam nonae refectionem quantum ad duas sextae et serae: unde quemadmodum tertiam librae panis partem servari coenaturis voluit; ita etiam par est existimare eum ex tribus pulmentis unum ad coenum reservari voluisse. Confirmat hanc sententiam Regula Magistri, quae Benedictinam fere exscribit, et quasi explicat, ac praesertim hoc capite. Ita vero ciborum mensuram disponit (Cap. 26): « Sufficere namque credimus ad refectionem quotidianam tam sextae quam nonae omnibus mensibus cocta duo pulmentaria, et tertium quodcunque fuerit crudum cum pomis. Medius panis pensans libram singulis fratribus in die sufficiat..... Quando ergo ad sextam horam tempore aestivo, vel aliis temporibus reficiunt, tertia quadra ipsius dominici panis a cellerario per omnium annonas in cellario subtracta sera ante illud crudum pulmentarium inferendum mensis ponatur..... ut ipsae solae partes cum crudo quocunque pulmentario mixto cum pomis, vel si quid de pulmentariis prandii remanserit fratrum coenae sufficiat. » Eamdem item sententiam confirmat primorum Cisterciensium praxis, qui regulam S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
